Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 1.8.1 | Cic. Fam. 1.8.4 (English) | >>Cic. Fam. 1.8.6 |
1.8.3
me quidem etiam illa res consolatur , quod ego is sum , cui vel maxime concedant omnes , ut vel ea defendam , quae Pompeius velit , vel taceam vel etiam , id quod mihi maxime libet , ad nostra me studia referam litterarum ; quod profecto faciam , si mihi per eiusdem amicitiam licebit .
quae enim proposita fuerat nobis , cum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus , dignitas in sententiis dicendis , libertas in re publica capessenda , ea sublata totast , nec mihi magis quam omnibus ; nam aut adsentiendum est nulla cum gravitate paucis aut frustra
dissentiendum .
haec ego ad te ob eam causam maxime scribo , ut iam de tua quoque ratione meditere .
commutata tota ratio est senatus , iudiciorum , rei totius publicae ; otium nobis exoptandum est , quod ii , qui potiuntur rerum , praestaturi
videntur , si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint ; dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus ; amissa culpa est eorum , qui a senatu et ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum abalienarunt .
1.8.5
sed ut ad ea , quae
coniunctiora rebus tuis sunt , revertar , Pompeium tibi valde amicum esse cognovi , et eo tu consule , quantum ego perspicio , omnia , quae voles , obtinebis , quibus in rebus me sibi ille adfixum habebit , neque a me ulla res , quae ad te pertineat , neglegetur ; neque enim verebor , ne sim ei molestus , cui iucundum erit etiam propter se ipsum , quom me esse gratum videbit .
tu velim tibi ita persuadeas , nullam
rem esse minimam , quae ad te pertineat , quae mihi non carior sit quam meae res omnes ; idque cum sentiam , sedulitate mihimet ipse satis facere possum , re quidem ipsa ideo mihi non satis facio , quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda , sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum .
1.8.4
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 1.8.1 | Cic. Fam. 1.8.4 (English) | >>Cic. Fam. 1.8.6 |